Mosaico decorativo

Znaleziono 1461 Wyniki dla: Rex

  • Et ait rex Israel ad Iosaphat: “Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni sed ea, quae mala sunt?”. (Liber II Paralipomenon 18, 17)

  • Praecepit autem rex Israel dicens: “Tollite Michaeam et ducite eum ad Amon principem civitatis et ad Ioas filium regis (Liber II Paralipomenon 18, 25)

  • et dicetis: “Haec dicit rex: Mittite hunc in carcerem et date ei panis modicum et aquae pauxillum, donec revertar in pace””. (Liber II Paralipomenon 18, 26)

  • Igitur ascenderunt rex Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad. (Liber II Paralipomenon 18, 28)

  • Dixitque rex Israel ad Iosaphat: “Mutabo habitum et sic ad pugnam vadam; tu autem induere vestibus tuis”. Mutatoque rex Israel habitu venit ad bellum. (Liber II Paralipomenon 18, 29)

  • Rex autem Syriae praeceperat ducibus curruum suorum dicens: “Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel”. (Liber II Paralipomenon 18, 30)

  • Itaque, cum vidissent principes curruum Iosaphat, dixerunt: “Rex Israel est iste!”. Et circumdederunt eum dimicantes. At ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei atque avertit eos Deus ab illo. (Liber II Paralipomenon 18, 31)

  • Cum enim vidissent duces curruum quod non esset rex Israel, reliquerunt eum. (Liber II Paralipomenon 18, 32)

  • Et aggravata est pugna in die illo; porro rex Israel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole. (Liber II Paralipomenon 18, 34)

  • Reversus est autem Iosaphat rex Iudae in domum suam pacifice in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 19, 1)

  • et ait: “Attendite, omnis Iuda et qui habitatis Ierusalem et tu rex Iosaphat: Haec dicit Dominus vobis: Nolite timere nec paveatis hanc multitudinem magnam; non est enim vestra pugna sed Dei. (Liber II Paralipomenon 20, 15)

  • Porro Levitae de filiis Caath, de filiis Core scilicet, surrexerunt et laudabant Dominum, Deum Israel, voce magna in excelsum. (Liber II Paralipomenon 20, 19)


"Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe". São Padre Pio de Pietrelcina