pronađen 1461 Rezultati za: Rex
Et ait rex Israel ad Iosaphat: “Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni sed ea, quae mala sunt?”. (Liber II Paralipomenon 18, 17)
Praecepit autem rex Israel dicens: “Tollite Michaeam et ducite eum ad Amon principem civitatis et ad Ioas filium regis (Liber II Paralipomenon 18, 25)
et dicetis: “Haec dicit rex: Mittite hunc in carcerem et date ei panis modicum et aquae pauxillum, donec revertar in pace””. (Liber II Paralipomenon 18, 26)
Igitur ascenderunt rex Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad. (Liber II Paralipomenon 18, 28)
Dixitque rex Israel ad Iosaphat: “Mutabo habitum et sic ad pugnam vadam; tu autem induere vestibus tuis”. Mutatoque rex Israel habitu venit ad bellum. (Liber II Paralipomenon 18, 29)
Rex autem Syriae praeceperat ducibus curruum suorum dicens: “Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel”. (Liber II Paralipomenon 18, 30)
Itaque, cum vidissent principes curruum Iosaphat, dixerunt: “Rex Israel est iste!”. Et circumdederunt eum dimicantes. At ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei atque avertit eos Deus ab illo. (Liber II Paralipomenon 18, 31)
Cum enim vidissent duces curruum quod non esset rex Israel, reliquerunt eum. (Liber II Paralipomenon 18, 32)
Et aggravata est pugna in die illo; porro rex Israel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole. (Liber II Paralipomenon 18, 34)
Reversus est autem Iosaphat rex Iudae in domum suam pacifice in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 19, 1)
et ait: “Attendite, omnis Iuda et qui habitatis Ierusalem et tu rex Iosaphat: Haec dicit Dominus vobis: Nolite timere nec paveatis hanc multitudinem magnam; non est enim vestra pugna sed Dei. (Liber II Paralipomenon 20, 15)
Porro Levitae de filiis Caath, de filiis Core scilicet, surrexerunt et laudabant Dominum, Deum Israel, voce magna in excelsum. (Liber II Paralipomenon 20, 19)