Mosaico decorativo

Znaleziono 1461 Wyniki dla: Rex

  • Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum; (Liber II Paralipomenon 10, 13)

  • Israel autem universus videns quod noluisset eos audire rex, locutus est ad eum: “Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai! Revertere in tabernacula tua, Israel! Tu autem vide domum tuam, David!”. Et abiit Israel in tabernacula sua. (Liber II Paralipomenon 10, 16)

  • Misitque rex Roboam Adoram, qui praeerat servituti, et lapidaverunt eum filii Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 10, 18)

  • Haec dicit Dominus: Non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros. Revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate”. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt nec perrexerunt contra Ieroboam. (Liber II Paralipomenon 11, 4)

  • Anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Ierusalem — quia peccaverunt Domino — (Liber II Paralipomenon 12, 2)

  • Humiliatique principes Israel et rex dixerunt: “Iustus est Dominus!”. (Liber II Paralipomenon 12, 6)

  • Ascendit itaque Sesac rex Aegypti in Ierusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis; omniaque secum tulit et clipeos aureos, quos fecerat Salomon. (Liber II Paralipomenon 12, 9)

  • Pro quibus fecit rex Roboam aeneos et tradidit illos principibus cursorum, qui custodiebant vestibulum palatii. (Liber II Paralipomenon 12, 10)

  • Cumque introiret rex domum Domini, veniebant cursores et tollebant eos; iterumque referebant eos ad armamentarium suum. (Liber II Paralipomenon 12, 11)

  • Confortatus est igitur rex Roboam in Ierusalem atque regnavit. Quadraginta autem et unius anni erat, cum regnare coepisset, et decem septemque annis regnavit in Ierusalem urbe, quam elegit Dominus, ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israel. Nomenque matris eius Naama Ammanitis. (Liber II Paralipomenon 12, 13)

  • Et surrexit Ieroboam filius Nabat servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum; (Liber II Paralipomenon 13, 6)

  • Aedificavit quoque urbes munitas in Iuda, quia quievit terra, et nulla temporibus eius bella surrexerant, pacem Domino ei largiente. (Liber II Paralipomenon 14, 5)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina