Mosaico decorativo

Znaleziono 1461 Wyniki dla: Rex

  • Sed elegit Dominus, Deus Israel, me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israel in sempiternum; Iudam enim elegit principem, porro in domo Iudae domum patris mei, et in filiis patris mei placuit ei, ut me eligeret regem super cunctum Israel. (Liber I Paralipomenon 28, 4)

  • Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam: “Salomo nem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum; opus autem grande est: neque enim homini praeparatur habitatio sed Domino Deo. (Liber I Paralipomenon 29, 1)

  • Laetatusque est populus super prompto animo eorum, quia corde toto offerebant ea Domino; sed et David rex laetatus est gaudio magno. (Liber I Paralipomenon 29, 9)

  • Seditque Salomon super solium Domini, ut esset rex pro David patre suo, et prosperatus est, et paruit illi omnis Israel. (Liber I Paralipomenon 29, 23)

  • Magnificavit ergo Dominus Salomonem in excelsum in conspectu omnis Israel et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israel. (Liber I Paralipomenon 29, 25)

  • Praebuitque rex argentum et aurum in Ierusalem quasi lapides et cedros quasi sycomoros, quae nascuntur in Sephela multitudine magna. (Liber II Paralipomenon 1, 15)

  • Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras, quas miserat Salomoni: “Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum”. (Liber II Paralipomenon 2, 10)

  • In regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Succoth et Saredatha. (Liber II Paralipomenon 4, 17)

  • Rex autem Salomon et universus coetus Israel, omnes, qui fuerunt congregati ad eum ante arcam, immolabant oves et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum. (Liber II Paralipomenon 5, 6)

  • Et convertit rex faciem suam et benedixit universae multitudini Israel — nam omnis turba stabat intenta — et ait: (Liber II Paralipomenon 6, 3)

  • Complevit ergo Dominus sermonem suum, quem locutus fuerat, et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus, et aedificavi domum nomini Domini, Dei Israel; (Liber II Paralipomenon 6, 10)

  • Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino. (Liber II Paralipomenon 7, 4)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina