Znaleziono 12053 Wyniki dla: Qui
Quod ambulat super plantas pedum ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit; qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. (Liber Leviticus 11, 27)
Et, qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum; quia omnia haec immunda sunt vobis. (Liber Leviticus 11, 28)
omnia haec immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum; (Liber Leviticus 11, 31)
et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia, et in quocumque fit opus; tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et postea munda. (Liber Leviticus 11, 32)
Vas autem fictile, in quo horum quidquam intro ceciderit, polluetur et frangendum est. (Liber Leviticus 11, 33)
Et quidquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud, immundum erit; sive clibani sive chytropodes destruentur: immundi sunt et immundi erunt vobis. (Liber Leviticus 11, 35)
Fontes tamen et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui vero morticinum eorum tetigerit, polluetur. (Liber Leviticus 11, 36)
sin autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, immunda erit vobis. (Liber Leviticus 11, 38)
Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius tetigerit, immundus erit usque ad vesperum; (Liber Leviticus 11, 39)
et, qui comederit ex eo quippiam sive portaverit cadaver eius, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 11, 40)
Quidquid super pectus et quidquid quadrupes graditur, vel multos habet pedes sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. (Liber Leviticus 11, 42)
Nolite contaminare animas vestras nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. (Liber Leviticus 11, 43)