Znaleziono 12053 Wyniki dla: Qui
hyracem, qui ruminat ungulamque non dividit, immundus est; (Liber Leviticus 11, 5)
et suem, qui, cum ungulam plene dividat, non ruminat. (Liber Leviticus 11, 7)
Horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis. (Liber Leviticus 11, 8)
Haec sunt, quae gignuntur in aquis et vesci licitum est: omne, quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et torrentibus, comedetis. (Liber Leviticus 11, 9)
Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, reptilium vel quorumlibet aliorum animalium, quae in aquis moventur, abominabile vobis (Liber Leviticus 11, 10)
Cuncta, quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt vobis. (Liber Leviticus 11, 12)
Haec sunt, quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam et grypem et haliaeetum, (Liber Leviticus 11, 13)
Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram, (Liber Leviticus 11, 21)
Quidquid autem ex volucribus reptantibus quattuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis. (Liber Leviticus 11, 23)
Et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur et erit immundus usque ad vesperum. (Liber Leviticus 11, 24)
Et si necesse fuerit, ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad solis occasum. (Liber Leviticus 11, 25)
Omne animal, quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam nec ruminat, immundum erit vobis; et, qui tetigerit illud, contaminabitur. (Liber Leviticus 11, 26)