Mosaico decorativo

Fondare 12053 Risultati per: Qui

  • Quod ambulat super plantas pedum ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit; qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. (Liber Leviticus 11, 27)

  • Et, qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum; quia omnia haec immunda sunt vobis. (Liber Leviticus 11, 28)

  • omnia haec immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum; (Liber Leviticus 11, 31)

  • et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia, et in quocumque fit opus; tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et postea munda. (Liber Leviticus 11, 32)

  • Vas autem fictile, in quo horum quidquam intro ceciderit, polluetur et frangendum est. (Liber Leviticus 11, 33)

  • Et quidquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud, immundum erit; sive clibani sive chytropodes destruentur: immundi sunt et immundi erunt vobis. (Liber Leviticus 11, 35)

  • Fontes tamen et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui vero morticinum eorum tetigerit, polluetur. (Liber Leviticus 11, 36)

  • sin autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, immunda erit vobis. (Liber Leviticus 11, 38)

  • Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius tetigerit, immundus erit usque ad vesperum; (Liber Leviticus 11, 39)

  • et, qui comederit ex eo quippiam sive portaverit cadaver eius, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 11, 40)

  • Quidquid super pectus et quidquid quadrupes graditur, vel multos habet pedes sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. (Liber Leviticus 11, 42)

  • Nolite contaminare animas vestras nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. (Liber Leviticus 11, 43)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina