Znaleziono 12332 Wyniki dla: Os
Carissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. (Epistula I Ioannis 4, 11)
In hoc cognoscimus quoniam in ipso manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis. (Epistula I Ioannis 4, 13)
Et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi. (Epistula I Ioannis 4, 14)
Et nos, qui credidimus, novimus caritatem, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est; et, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo manet. (Epistula I Ioannis 4, 16)
In hoc consummata est caritas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii; quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. (Epistula I Ioannis 4, 17)
Nos diligimus, quoniam ipse prior dilexit nos. (Epistula I Ioannis 4, 19)
In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus et mandata eius faciamus. (Epistula I Ioannis 5, 2)
quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae vicit mundum: fides nostra. (Epistula I Ioannis 5, 4)
Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos. (Epistula I Ioannis 5, 14)
Et si scimus quoniam audit nos, quidquid petierimus, scimus quoniam habemus petitiones, quas postulavimus ab eo. (Epistula I Ioannis 5, 15)
Scimus quoniam ex Deo sumus, et mundus totus in Maligno positus est. (Epistula I Ioannis 5, 19)
Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo, qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita aeterna. (Epistula I Ioannis 5, 20)