Znaleziono 12332 Wyniki dla: Os
qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei consummata est. In hoc cognoscimus quoniam in ipso sumus. (Epistula I Ioannis 2, 5)
qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo vadat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius. (Epistula I Ioannis 2, 11)
Scribo vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adulescentes: Vicistis Malignum. (Epistula I Ioannis 2, 13)
Scripsi vobis, parvuli: Nostis Patrem. Scripsi vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scripsi vobis, adulescentes: Fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis Malignum. (Epistula I Ioannis 2, 14)
Filioli, novissima hora est; et sicut audistis quia antichristus venit, ita nunc antichristi multi adsunt, unde cognoscimus quoniam novissima hora est. (Epistula I Ioannis 2, 18)
Sed vos unctionem habetis a Sancto et scitis omnes. (Epistula I Ioannis 2, 20)
Vos, quod audistis ab initio, in vobis permaneat; si in vobis permanserit, quod ab initio audistis, et vos in Filio et in Patre manebitis. (Epistula I Ioannis 2, 24)
Haec scripsi vobis de eis, qui seducunt vos. (Epistula I Ioannis 2, 26)
Et vos, unctionem, quam accepistis ab eo, manet in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio ipsius docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium, et, sicut docuit vos, manetis in eo. (Epistula I Ioannis 2, 27)
Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nomine mur, et sumus! Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit eum. (Epistula I Ioannis 3, 1)
Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est, sicut ille iustus est; (Epistula I Ioannis 3, 7)
Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. (Epistula I Ioannis 3, 13)