Mosaico decorativo

Found 12332 Results for: Os

  • Carissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. (Epistula I Ioannis 4, 11)

  • In hoc cognoscimus quoniam in ipso manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis. (Epistula I Ioannis 4, 13)

  • Et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi. (Epistula I Ioannis 4, 14)

  • Et nos, qui credidimus, novimus caritatem, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est; et, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo manet. (Epistula I Ioannis 4, 16)

  • In hoc consummata est caritas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii; quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. (Epistula I Ioannis 4, 17)

  • Nos diligimus, quoniam ipse prior dilexit nos. (Epistula I Ioannis 4, 19)

  • In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus et mandata eius faciamus. (Epistula I Ioannis 5, 2)

  • quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae vicit mundum: fides nostra. (Epistula I Ioannis 5, 4)

  • Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos. (Epistula I Ioannis 5, 14)

  • Et si scimus quoniam audit nos, quidquid petierimus, scimus quoniam habemus petitiones, quas postulavimus ab eo. (Epistula I Ioannis 5, 15)

  • Scimus quoniam ex Deo sumus, et mundus totus in Maligno positus est. (Epistula I Ioannis 5, 19)

  • Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo, qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita aeterna. (Epistula I Ioannis 5, 20)


"Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta." São Padre Pio de Pietrelcina