Mosaico decorativo

Znaleziono 12332 Wyniki dla: Os

  • Superius dicens: “Hostias et oblationes et holocautomata et sacrificia pro peccato noluisti, nec placuerunt tibi”, quae secundum legem offeruntur, (Epistula ad Hebraeos 10, 8)

  • Et omnis quidem sacerdos stat cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata. (Epistula ad Hebraeos 10, 11)

  • Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei, (Epistula ad Hebraeos 10, 12)

  • una enim oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur. (Epistula ad Hebraeos 10, 14)

  • Testificatur autem nobis et Spiritus Sanctus; postquam enim dixit: (Epistula ad Hebraeos 10, 15)

  • “Hoc est testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mente eorum superscribam eas; (Epistula ad Hebraeos 10, 16)

  • non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis appropinquantem diem. (Epistula ad Hebraeos 10, 25)

  • Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia, (Epistula ad Hebraeos 10, 26)

  • terribilis autem quaedam exspectatio iudicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. (Epistula ad Hebraeos 10, 27)

  • Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum, (Epistula ad Hebraeos 10, 32)

  • nam et vinctis compassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem substantiam et manentem. (Epistula ad Hebraeos 10, 34)

  • Nos autem non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae. (Epistula ad Hebraeos 10, 39)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina