Mosaico decorativo

Znaleziono 12332 Wyniki dla: Os

  • quae parabola est temporis instantis, iuxta quam munera et hostiae offeruntur, quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem, (Epistula ad Hebraeos 9, 9)

  • solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis, quae sunt praecepta carnis usque ad tempus correctionis imposita. (Epistula ad Hebraeos 9, 10)

  • Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, (Epistula ad Hebraeos 9, 13)

  • quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi. (Epistula ad Hebraeos 9, 14)

  • dicens: “Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus”; (Epistula ad Hebraeos 9, 20)

  • Necesse erat ergo figuras quidem caelestium his mundari, ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis. (Epistula ad Hebraeos 9, 23)

  • neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno. (Epistula ad Hebraeos 9, 25)

  • Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium, (Epistula ad Hebraeos 9, 27)

  • Umbram enim habens lex bonorum futurorum, non ip sam imaginem rerum, per singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere. (Epistula ad Hebraeos 10, 1)

  • Sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. (Epistula ad Hebraeos 10, 3)

  • Impossibile enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata. (Epistula ad Hebraeos 10, 4)

  • Ideo ingrediens mundum dicit: “Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi; (Epistula ad Hebraeos 10, 5)


"O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza." São Padre Pio de Pietrelcina