Found 12332 Results for: Os
Superius dicens: “Hostias et oblationes et holocautomata et sacrificia pro peccato noluisti, nec placuerunt tibi”, quae secundum legem offeruntur, (Epistula ad Hebraeos 10, 8)
Et omnis quidem sacerdos stat cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata. (Epistula ad Hebraeos 10, 11)
Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei, (Epistula ad Hebraeos 10, 12)
una enim oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur. (Epistula ad Hebraeos 10, 14)
Testificatur autem nobis et Spiritus Sanctus; postquam enim dixit: (Epistula ad Hebraeos 10, 15)
“Hoc est testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mente eorum superscribam eas; (Epistula ad Hebraeos 10, 16)
non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis appropinquantem diem. (Epistula ad Hebraeos 10, 25)
Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia, (Epistula ad Hebraeos 10, 26)
terribilis autem quaedam exspectatio iudicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. (Epistula ad Hebraeos 10, 27)
Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum, (Epistula ad Hebraeos 10, 32)
nam et vinctis compassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem substantiam et manentem. (Epistula ad Hebraeos 10, 34)
Nos autem non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae. (Epistula ad Hebraeos 10, 39)