Znaleziono 3318 Wyniki dla: Dominus
Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanitem: “Iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob. (Liber Iob 42, 7)
Abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suhites et Sophar Naamathites et fecerunt, sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Iob. (Liber Iob 42, 9)
Dominus vertit sortem Iob, cum oraret ille pro amicis suis; et addidit Dominus omnia, quaecumque fuerant Iob, duplicia. (Liber Iob 42, 10)
Venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti, qui noverant eum prius; et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo, quod intulerat Dominus super eum; et dederunt ei unusquisque argenteum unum et inaurem auream unam. (Liber Iob 42, 11)
Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius; et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae. (Liber Iob 42, 12)
Quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit. (Liber Psalmorum 1, 6)
Qui habitat in caelis, irridebit eos, Dominus subsannabit eos. (Liber Psalmorum 2, 4)
Praedicabo decretum eius. Dominus dixit ad me: “Filius meus es tu; ego hodie genui te. (Liber Psalmorum 2, 7)
Ego obdormivi et soporatus sum, exsurrexi, quia Dominus suscepit me. (Liber Psalmorum 3, 6)
Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet, cum clamavero ad eum. (Liber Psalmorum 4, 4)
Odisti omnes, qui operantur iniquitatem, perdes omnes, qui loquuntur mendacium; virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. (Liber Psalmorum 5, 7)
Discedite a me, omnes, qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. (Liber Psalmorum 6, 9)