Mosaico decorativo

Talált 3318 Eredmények: Dominus

  • Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanitem: “Iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob. (Liber Iob 42, 7)

  • Abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suhites et Sophar Naamathites et fecerunt, sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Iob. (Liber Iob 42, 9)

  • Dominus vertit sortem Iob, cum oraret ille pro amicis suis; et addidit Dominus omnia, quaecumque fuerant Iob, duplicia. (Liber Iob 42, 10)

  • Venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti, qui noverant eum prius; et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo, quod intulerat Dominus super eum; et dederunt ei unusquisque argenteum unum et inaurem auream unam. (Liber Iob 42, 11)

  • Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius; et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae. (Liber Iob 42, 12)

  • Quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit. (Liber Psalmorum 1, 6)

  • Qui habitat in caelis, irridebit eos, Dominus subsannabit eos. (Liber Psalmorum 2, 4)

  • Praedicabo decretum eius. Dominus dixit ad me: “Filius meus es tu; ego hodie genui te. (Liber Psalmorum 2, 7)

  • Ego obdormivi et soporatus sum, exsurrexi, quia Dominus suscepit me. (Liber Psalmorum 3, 6)

  • Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet, cum clamavero ad eum. (Liber Psalmorum 4, 4)

  • Odisti omnes, qui operantur iniquitatem, perdes omnes, qui loquuntur mendacium; virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. (Liber Psalmorum 5, 7)

  • Discedite a me, omnes, qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. (Liber Psalmorum 6, 9)


"A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo." São Padre Pio de Pietrelcina