Znaleziono 3318 Wyniki dla: Dominus
Qui dixerunt: “Lingua nostra magnificabimur, labia nostra a nobis sunt; quis noster dominus est?”. (Liber Psalmorum 12, 5)
“Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus; ponam in salutari illum, quem despiciunt”. (Liber Psalmorum 12, 6)
Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intellegens aut requirens Deum. (Liber Psalmorum 14, 2)
Vos consilium inopis confundetis, Dominus autem spes eius est. (Liber Psalmorum 14, 6)
Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel. (Liber Psalmorum 14, 7)
Dixi Domino: “Dominus meus es tu, bonum mihi non est sine te”. (Liber Psalmorum 16, 2)
Dominus pars hereditatis meae et calicis mei: tu es qui detines sortem meam. (Liber Psalmorum 16, 5)
Magistro chori. David, servi Domini, qui locutus est ad Dominum verba huius cantici, quando Dominus eum liberaverat e potestate omnium inimicorum suorum (Liber Psalmorum 18, 1)
Et intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis. (Liber Psalmorum 18, 14)
Oppugnaverunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus fulcimentum meum; (Liber Psalmorum 18, 19)
Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum reddet mihi, (Liber Psalmorum 18, 21)
Et retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius. (Liber Psalmorum 18, 25)