Znaleziono 8660 Wyniki dla: Dom
Dicunt his, qui despiciunt me: “Locutus est Dominus: Pax erit vobis”; et omni, qui ambulat in pravitate cordis sui, dixerunt: “Non veniet super vos malum”. (Liber Ieremiae 23, 17)
Quis enim affuit in consilio Domini et vidit et audivit sermonem eius? Quis consideravit verbum illius et audivit? (Liber Ieremiae 23, 18)
Ecce turbo Domini, indignatio egressa est, et tempestas erumpens super caput impiorum irruet. (Liber Ieremiae 23, 19)
Non cessabit furor Domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationes cordis sui; in novissimis diebus intellegetis consilium eius. (Liber Ieremiae 23, 20)
Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe? (Liber Ieremiae 23, 23)
Si occultabitur vir in absconditis, ego non videbo eum?, dicit Dominus. Numquid non caelum et terram ego impleo?, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 24)
Propheta, qui habet somnium, narret somnium et, qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum?, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 28)
Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram? (Liber Ieremiae 23, 29)
Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo. (Liber Ieremiae 23, 30)
Ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas et aiunt: “Dicit Dominus”. (Liber Ieremiae 23, 31)
Ecce ego ad prophetantes somnia mendacii, ait Dominus, qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendaciis suis et in iactantia sua, cum ego non misissem eos nec mandassem eis; qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 32)
Si interrogaverit te populus iste vel propheta aut sacerdos dicens: “Quod est onus Domini”, dices ad eos: Vos estis onus; proiciam quippe vos, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 33)