Mosaico decorativo

Löydetty 8660 Tulokset: Dom

  • Dicunt his, qui despiciunt me: “Locutus est Dominus: Pax erit vobis”; et omni, qui ambulat in pravitate cordis sui, dixerunt: “Non veniet super vos malum”. (Liber Ieremiae 23, 17)

  • Quis enim affuit in consilio Domini et vidit et audivit sermonem eius? Quis consideravit verbum illius et audivit? (Liber Ieremiae 23, 18)

  • Ecce turbo Domini, indignatio egressa est, et tempestas erumpens super caput impiorum irruet. (Liber Ieremiae 23, 19)

  • Non cessabit furor Domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationes cordis sui; in novissimis diebus intellegetis consilium eius. (Liber Ieremiae 23, 20)

  • Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe? (Liber Ieremiae 23, 23)

  • Si occultabitur vir in absconditis, ego non videbo eum?, dicit Dominus. Numquid non caelum et terram ego impleo?, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 24)

  • Propheta, qui habet somnium, narret somnium et, qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum?, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 28)

  • Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram? (Liber Ieremiae 23, 29)

  • Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo. (Liber Ieremiae 23, 30)

  • Ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas et aiunt: “Dicit Dominus”. (Liber Ieremiae 23, 31)

  • Ecce ego ad prophetantes somnia mendacii, ait Dominus, qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendaciis suis et in iactantia sua, cum ego non misissem eos nec mandassem eis; qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 32)

  • Si interrogaverit te populus iste vel propheta aut sacerdos dicens: “Quod est onus Domini”, dices ad eos: Vos estis onus; proiciam quippe vos, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 33)


"Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia." São Padre Pio de Pietrelcina