Znaleziono 8660 Wyniki dla: Dom
Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas, consurgens diluculo mittensque; et non audistis neque inclinastis aures vestras, ut audiretis, (Liber Ieremiae 25, 4)
cum diceret: “Revertimini unusquisque a via sua mala et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra, quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a saeculo et usque in saeculum; (Liber Ieremiae 25, 5)
Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum, in malum vestrum”. (Liber Ieremiae 25, 7)
Propterea haec dicit Dominus exercituum: Pro eo quod non audistis verba mea, (Liber Ieremiae 25, 8)
ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum, et adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super omnes nationes, quae in circuitu illius sunt; et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in ruinas sempiternas. (Liber Ieremiae 25, 9)
Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum et super terram Chaldaeorum; et ponam illam in solitudines sempiternas. (Liber Ieremiae 25, 12)
Quia sic dicit Dominus, Deus Israel, ad me: “Sume calicem vini furoris huius de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus, ad quas ego mittam te; 16 et bibent et turbabuntur et insanient a facie gladii, quem ego mittam inter eos”. (Liber Ieremiae 25, 15)
Et accepi calicem de manu Domini et propinavi cunctis gentibus, ad quas misit me Dominus, (Liber Ieremiae 25, 17)
Edom et Moab et filiis Ammon; (Liber Ieremiae 25, 21)
“Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bibite et inebriamini et vomite; et cadite neque surgatis a facie gladii, quem ego mittam inter vos. (Liber Ieremiae 25, 27)
Cumque noluerint accipere calicem de manu tua, ut bibant, dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis; (Liber Ieremiae 25, 28)
quia ecce in civitate, super quam invocatum est nomen meum, ego incipio affligere, et vos immunes eritis? Non eritis immunes; gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae, dicit Dominus exercituum. (Liber Ieremiae 25, 29)