Mosaico decorativo

Fondare 1054 Risultati per: Uri

  • cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia. (Liber Ecclesiastes 5, 16)

  • Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem. (Liber Ecclesiastes 6, 11)

  • Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico. (Liber Ecclesiastes 8, 14)

  • Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei ; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit. (Liber Ecclesiastes 9, 1)

  • Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam. (Liber Ecclesiastes 10, 17)

  • Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ; collum tuum sicut monilia. (Canticum Canticorum 1, 9)

  • Sponsa. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. (Canticum Canticorum 2, 3)

  • Flores apparuerunt in terra nostra ; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra ; (Canticum Canticorum 2, 12)

  • columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. (Canticum Canticorum 2, 14)

  • Chorus. Quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii? (Canticum Canticorum 3, 6)

  • Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. (Canticum Canticorum 4, 6)

  • Favus distillans labia tua, sponsa ; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. (Canticum Canticorum 4, 11)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina