Talált 1054 Eredmények: Uri
cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia. (Liber Ecclesiastes 5, 16)
Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem. (Liber Ecclesiastes 6, 11)
Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico. (Liber Ecclesiastes 8, 14)
Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei ; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit. (Liber Ecclesiastes 9, 1)
Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam. (Liber Ecclesiastes 10, 17)
Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ; collum tuum sicut monilia. (Canticum Canticorum 1, 9)
Sponsa. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. (Canticum Canticorum 2, 3)
Flores apparuerunt in terra nostra ; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra ; (Canticum Canticorum 2, 12)
columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. (Canticum Canticorum 2, 14)
Chorus. Quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii? (Canticum Canticorum 3, 6)
Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. (Canticum Canticorum 4, 6)
Favus distillans labia tua, sponsa ; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. (Canticum Canticorum 4, 11)