Mosaico decorativo

Fondare 1054 Risultati per: Uri

  • Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitierit, da ei aquam bibere: (Liber Proverbiorum 25, 21)

  • Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. (Liber Proverbiorum 26, 8)

  • Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens et commiscetur rixæ alterius. (Liber Proverbiorum 26, 17)

  • Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet. (Liber Proverbiorum 27, 7)

  • Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas. (Liber Proverbiorum 28, 8)

  • Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. (Liber Proverbiorum 28, 15)

  • Qui dat pauperi non indigebit ; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam. (Liber Proverbiorum 28, 27)

  • Cunctæ res difficiles ; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. (Liber Ecclesiastes 1, 8)

  • Non est priorum memoria ; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo. (Liber Ecclesiastes 1, 11)

  • Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo ; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 4, 16)

  • Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri ; tu vero Deum time. (Liber Ecclesiastes 5, 6)

  • Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat ; saturitas autem divitis non sinit eum dormire. (Liber Ecclesiastes 5, 11)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina