Trouvé 1054 Résultats pour: Uri
Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitierit, da ei aquam bibere: (Liber Proverbiorum 25, 21)
Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. (Liber Proverbiorum 26, 8)
Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens et commiscetur rixæ alterius. (Liber Proverbiorum 26, 17)
Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet. (Liber Proverbiorum 27, 7)
Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas. (Liber Proverbiorum 28, 8)
Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. (Liber Proverbiorum 28, 15)
Qui dat pauperi non indigebit ; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam. (Liber Proverbiorum 28, 27)
Cunctæ res difficiles ; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. (Liber Ecclesiastes 1, 8)
Non est priorum memoria ; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo. (Liber Ecclesiastes 1, 11)
Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo ; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 4, 16)
Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri ; tu vero Deum time. (Liber Ecclesiastes 5, 6)
Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat ; saturitas autem divitis non sinit eum dormire. (Liber Ecclesiastes 5, 11)