Fondare 1277 Risultati per: Sanctus Terra
Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua. (Liber Psalmorum 118, 19)
Misericordia tua, Domine, plena est terra ; justificationes tuas doce me. (Liber Psalmorum 118, 64)
Paulominus consummaverunt me in terra ; ego autem non dereliqui mandata tua. (Liber Psalmorum 118, 87)
Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis. (Liber Psalmorum 134, 6)
Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? (Liber Psalmorum 136, 4)
Vir linguosus non dirigetur in terra ; virum injustum mala capient in interitu. (Liber Psalmorum 139, 12)
Clamavi ad te, Domine ; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium. (Liber Psalmorum 141, 6)
Quia persecutus est inimicus animam meam ; humiliavit in terra vitam meam ; collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi. (Liber Psalmorum 142, 3)
Expandi manus meas ad te ; anima mea sicut terra sine aqua tibi. (Liber Psalmorum 142, 6)
Regnum tuum regnum omnium sæculorum ; et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. (Liber Psalmorum 144, 13)
Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. (Liber Psalmorum 144, 17)
Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi ; (Liber Psalmorum 148, 7)