Fondare 1277 Risultati per: Sanctus Terra
Psalmus ipsi David. Dominus regnavit: irascantur populi ; qui sedet super cherubim: moveatur terra. (Liber Psalmorum 98, 1)
Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster. (Liber Psalmorum 98, 9)
Jubilate Deo, omnis terra ; servite Domino in lætitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione. (Liber Psalmorum 99, 2)
Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se ; (Liber Psalmorum 102, 11)
Rigans montes de superioribus suis ; de fructu operum tuorum satiabitur terra: (Liber Psalmorum 103, 13)
producens fœnum jumentis, et herbam servituti hominum, ut educas panem de terra, (Liber Psalmorum 103, 14)
Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! omnia in sapientia fecisti ; impleta est terra possessione tua. (Liber Psalmorum 103, 24)
Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino. (Liber Psalmorum 103, 35)
Ipse Dominus Deus noster ; in universa terra judicia ejus. (Liber Psalmorum 104, 7)
Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham. (Liber Psalmorum 104, 23)
Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham. (Liber Psalmorum 104, 27)
Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. (Liber Psalmorum 104, 30)