Fondare 20371 Risultati per: Re
Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. (Evangelium secundum Ioannem 7, 24)
Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est, quem quærunt interficere? (Evangelium secundum Ioannem 7, 25)
et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? (Evangelium secundum Ioannem 7, 26)
Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 30)
De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit? (Evangelium secundum Ioannem 7, 31)
Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc: et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum. (Evangelium secundum Ioannem 7, 32)
Quæretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire. (Evangelium secundum Ioannem 7, 34)
quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire? (Evangelium secundum Ioannem 7, 36)
Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. (Evangelium secundum Ioannem 7, 38)
Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 39)
Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant: Hic est vere propheta. (Evangelium secundum Ioannem 7, 40)
Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 44)