Fondare 20371 Risultati per: Re
Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum? (Evangelium secundum Ioannem 7, 45)
Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. (Evangelium secundum Ioannem 7, 46)
Responderunt ergo eis pharisæi: Numquid et vos seducti estis? (Evangelium secundum Ioannem 7, 47)
numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis? (Evangelium secundum Ioannem 7, 48)
Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit. (Evangelium secundum Ioannem 7, 52)
Et reversi sunt unusquisque in domum suam. (Evangelium secundum Ioannem 7, 53)
Jesus autem perrexit in montem Oliveti: (Evangelium secundum Ioannem 8, 1)
Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio, (Evangelium secundum Ioannem 8, 3)
et dixerunt ei: Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio. (Evangelium secundum Ioannem 8, 4)
In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis? (Evangelium secundum Ioannem 8, 5)
Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. (Evangelium secundum Ioannem 8, 6)
Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. (Evangelium secundum Ioannem 8, 7)