Fondare 20371 Risultati per: Re
Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? (Evangelium secundum Ioannem 6, 53)
Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 6, 55)
Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus ; (Evangelium secundum Ioannem 6, 56)
Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me. (Evangelium secundum Ioannem 6, 58)
Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 59)
Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? (Evangelium secundum Ioannem 6, 61)
Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat? (Evangelium secundum Ioannem 6, 62)
Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 65)
Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. (Evangelium secundum Ioannem 6, 66)
Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro: et jam non cum illo ambulabant. (Evangelium secundum Ioannem 6, 67)
Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire? (Evangelium secundum Ioannem 6, 68)
Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes: (Evangelium secundum Ioannem 6, 69)