Fondare 440 Risultati per: Domo
Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te. (Liber Proverbiorum 25, 17)
Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. (Liber Proverbiorum 25, 24)
Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi. (Liber Ecclesiasticus 4, 35)
Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga. (Liber Ecclesiasticus 23, 12)
Vita nequam hospitandi de domo in domum: et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os. (Liber Ecclesiasticus 29, 31)
et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David. (Liber Ecclesiasticus 48, 17)
Et amplificaverunt psallentes in vocibus suis, et in magna domo auctus est sonus suavitatis plenus. (Liber Ecclesiasticus 50, 20)
Respondebit in die illa, dicens: Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum: nolite constituere me principem populi. (Liber Isaiae 3, 7)
Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus ; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra. (Liber Isaiae 3, 14)
Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et præstolabor eum. (Liber Isaiae 8, 17)
Et erit in die illa: non adjiciet residuum Israël, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos ; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israël, in veritate. (Liber Isaiae 10, 20)
Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, vir in domo sua ; (Liber Isaiae 14, 18)
