Mosaico decorativo

Fondare 8719 Risultati per: Dom

  • Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 12, 2)

  • Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est: (Prophetia Ezechielis 12, 3)

  • In conspectu eorum in humeris portaberis ; in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël. (Prophetia Ezechielis 12, 6)

  • Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu: et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum. (Prophetia Ezechielis 12, 7)

  • Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens: (Prophetia Ezechielis 12, 8)

  • Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans: Quid tu facis? (Prophetia Ezechielis 12, 9)

  • Dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum. (Prophetia Ezechielis 12, 10)

  • Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris. (Prophetia Ezechielis 12, 15)

  • Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 12, 16)

  • Et factus est sermo Domini ad me, dicens: (Prophetia Ezechielis 12, 17)

  • Et dices ad populum terræ: Hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël: Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent: ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea. (Prophetia Ezechielis 12, 19)

  • Et civitates quæ nunc habitantur, desolatæ erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 12, 20)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina