Encontrados 8719 resultados para: Dom
Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 12, 2)
Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est: (Prophetia Ezechielis 12, 3)
In conspectu eorum in humeris portaberis ; in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël. (Prophetia Ezechielis 12, 6)
Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu: et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum. (Prophetia Ezechielis 12, 7)
Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens: (Prophetia Ezechielis 12, 8)
Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans: Quid tu facis? (Prophetia Ezechielis 12, 9)
Dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum. (Prophetia Ezechielis 12, 10)
Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris. (Prophetia Ezechielis 12, 15)
Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 12, 16)
Et factus est sermo Domini ad me, dicens: (Prophetia Ezechielis 12, 17)
Et dices ad populum terræ: Hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël: Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent: ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea. (Prophetia Ezechielis 12, 19)
Et civitates quæ nunc habitantur, desolatæ erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 12, 20)