Mosaico decorativo

Fondare 5132 Risultati per: Deuteronomy I Moses Autem Legem

  • Rex autem Salomon dedit reginæ Saba omnia quæ voluit et petivit ab eo, exceptis his quæ ultro obtulerat ei munere regio. Quæ reversa est, et abiit in terram suam cum servis suis. (Liber I Regum 10, 13)

  • Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per annos singulos, sexcentorum sexaginta sex talentorum auri, (Liber I Regum 10, 14)

  • Egrediebatur autem quadriga ex Ægypto sexcentis siclis argenti, et equus centum quinquaginta. Atque in hunc modum cuncti reges Hethæorum et Syriæ equos venundabant. (Liber I Regum 10, 29)

  • Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumæas, et Sidonias, et Hethæas : (Liber I Regum 11, 1)

  • Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumæum de semine regio, qui erat in Edom. (Liber I Regum 11, 14)

  • fugit Adad ipse, et viri Idumæi de servis patris ejus cum eo, ut ingrederetur Ægyptum : erat autem Adad puer parvulus. (Liber I Regum 11, 17)

  • Erat autem Jeroboam vir fortis et potens : vidensque Salomon adolescentem bonæ indolis et industrium, constituerat eum præfectum super tributa universæ domus Joseph. (Liber I Regum 11, 28)

  • Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo : erant autem duo tantum in agro. (Liber I Regum 11, 29)

  • Auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus : (Liber I Regum 11, 35)

  • filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi. (Liber I Regum 11, 36)

  • Te autem assumam, et regnabis super omnia quæ desiderat anima tua, erisque rex super Israël. (Liber I Regum 11, 37)

  • Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quæ fecit, et sapientia ejus, ecce universa scripta sunt in libro verborum dierum Salomonis. (Liber I Regum 11, 41)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina