Mosaico decorativo

Fondare 691 Risultati per: Coram

  • Et traduxit filium suum per ignem: et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum. (Liber II Regum 21, 6)

  • eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex Ægypto usque ad hanc diem. (Liber II Regum 21, 15)

  • Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os: absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino. (Liber II Regum 21, 16)

  • Fecitque quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui: non declinavit ad dexteram, sive ad sinistram. (Liber II Regum 22, 2)

  • Narravit quoque Saphan scriba regi, dicens: Librum dedit mihi Helcias sacerdos. Quem cum legisset Saphan coram rege, (Liber II Regum 22, 10)

  • et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem et in maledictum: et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus: (Liber II Regum 22, 19)

  • Stetitque rex super gradum: et fœdus percussit coram Domino, ut ambularent post Dominum, et custodirent præcepta ejus, et testimonia, et cæremonias in omni corde, et in tota anima, et suscitarent verba fœderis hujus, quæ scripta erant in libro illo: acquievitque populus pacto. (Liber II Regum 23, 3)

  • Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerant patres ejus. (Liber II Regum 23, 32)

  • Et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerant patres ejus. (Liber II Regum 23, 37)

  • Factum est autem hoc per verbum Domini contra Judam, ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quæ fecit, (Liber II Regum 24, 3)

  • Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat pater ejus. (Liber II Regum 24, 9)

  • Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Joakim. (Liber II Regum 24, 19)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina