Fondare 691 Risultati per: Coram
Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini. (Liber I Paralipomenon 16, 6)
Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 27)
Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit judicare terram. (Liber I Paralipomenon 16, 33)
Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas. (Liber I Paralipomenon 16, 37)
Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon, (Liber I Paralipomenon 16, 39)
et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra. (Liber I Paralipomenon 17, 8)
Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, ut præstares mihi talia? (Liber I Paralipomenon 17, 16)
Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: Dominus exercituum Deus Israël, et domus David servi ejus permanens coram eo. (Liber I Paralipomenon 17, 24)
Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut ædificares ei domum: et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te. (Liber I Paralipomenon 17, 25)
Et cœpisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum. (Liber I Paralipomenon 17, 27)
Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israël, misit nuntios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium: Sophach autem princeps militiæ Adarezer erat dux eorum. (Liber I Paralipomenon 19, 16)
sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris ædificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me: (Liber I Paralipomenon 22, 8)
