Fondare 691 Risultati per: Coram
At ille ait: Non percuties: neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo, ut percutias: sed pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant, et vadant ad dominum suum. (Liber II Regum 6, 22)
Ivit igitur Hazaël in occursum ejus, habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: Filius tuus Benadad rex Syriæ misit me ad te, dicens: Si sanari potero de infirmitate mea hac? (Liber II Regum 8, 9)
Et ambulavit in viis domus Achab: et fecit quod malum est coram Domino, sicut domus Achab: gener enim domus Achab fuit. (Liber II Regum 8, 27)
Timuerunt illi vehementer, et dixerunt: Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus resistere? (Liber II Regum 10, 4)
Ingressusque est omnis populus terræ templum Baal, et destruxerunt aras ejus, et imagines contriverunt valide: Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini. (Liber II Regum 11, 18)
Fecitque Joas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Jojada sacerdos. (Liber II Regum 12, 2)
Et fecit malum coram Domino, secutusque est peccata Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, et non declinavit ab eis. (Liber II Regum 13, 2)
Eliseus autem ægrotabat infirmitate, qua et mortuus est: descenditque ad eum Joas rex Israël, et flebat coram eo, dicebatque: Pater mi, pater mi, currus Israël et auriga ejus. (Liber II Regum 13, 14)
Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia quæ fecit Joas pater suus, fecit: (Liber II Regum 14, 3)
Percussusque est Juda coram Israël, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua. (Liber II Regum 14, 12)
Et fecit quod malum est coram Domino: non recessit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël. (Liber II Regum 14, 24)
Fecitque quod erat placitum coram Domino, juxta omnia quæ fecit Amasias pater ejus. (Liber II Regum 15, 3)
