Mosaico decorativo

Fondare 12053 Risultati per: Qui

  • ad Filium autem: “Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, et virga aequitatis virga regni tui. (Epistula ad Hebraeos 1, 8)

  • Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis” (Epistula ad Hebraeos 1, 9)

  • Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis? (Epistula ad Hebraeos 1, 14)

  • Si enim, qui per angelos dictus est, sermo factus est firmus, et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem, (Epistula ad Hebraeos 2, 2)

  • quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae, cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est, (Epistula ad Hebraeos 2, 3)

  • Non enim angelis subiecit orbem terrae futurum, de quo loquimur. (Epistula ad Hebraeos 2, 5)

  • Testatus est autem in quodam loco quis dicens: “Quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum? (Epistula ad Hebraeos 2, 6)

  • eum autem, qui paulo minus ab angelis minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem. (Epistula ad Hebraeos 2, 9)

  • Decebat enim eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxit, ducem salutis eorum per passiones consummare. (Epistula ad Hebraeos 2, 10)

  • Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non erubescit fratres eos vocare (Epistula ad Hebraeos 2, 11)

  • Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse similiter participavit iisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est Diabolum, (Epistula ad Hebraeos 2, 14)

  • et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. (Epistula ad Hebraeos 2, 15)


"A mulher forte é a que tem temor de Deus e faz a vontade de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina