Mosaico decorativo

Fondare 12053 Risultati per: Qui

  • et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. (Epistula II ad Timotheum 4, 4)

  • in reliquo reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum eius. (Epistula II ad Timotheum 4, 8)

  • Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam; (Epistula II ad Timotheum 4, 10)

  • Paenulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer, et libros, maxime autem membranas. (Epistula II ad Timotheum 4, 13)

  • Saluta Priscam et Aquilam et Onesiphori domum. (Epistula II ad Timotheum 4, 19)

  • Erastus remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. (Epistula II ad Timotheum 4, 20)

  • in spem vitae aeternae, quam promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora saecularia; (Epistula ad Titum 1, 2)

  • Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui, (Epistula ad Titum 1, 5)

  • si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae aut non subiectos. (Epistula ad Titum 1, 6)

  • amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos, qui contradicunt, arguere. (Epistula ad Titum 1, 9)

  • Sunt enim multi et non subiecti, vaniloqui et seductores, maxime qui de circumcisione sunt, (Epistula ad Titum 1, 10)

  • quibus oportet silentium imponere, quia universas domos subvertunt docentes, quae non oportet, turpis lucri gratia. (Epistula ad Titum 1, 11)


"A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna". São Padre Pio de Pietrelcina