Gefunden 12053 Ergebnisse für: Qui
ad Filium autem: “Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, et virga aequitatis virga regni tui. (Epistula ad Hebraeos 1, 8)
Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis” (Epistula ad Hebraeos 1, 9)
Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis? (Epistula ad Hebraeos 1, 14)
Si enim, qui per angelos dictus est, sermo factus est firmus, et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem, (Epistula ad Hebraeos 2, 2)
quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae, cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est, (Epistula ad Hebraeos 2, 3)
Non enim angelis subiecit orbem terrae futurum, de quo loquimur. (Epistula ad Hebraeos 2, 5)
Testatus est autem in quodam loco quis dicens: “Quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum? (Epistula ad Hebraeos 2, 6)
eum autem, qui paulo minus ab angelis minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem. (Epistula ad Hebraeos 2, 9)
Decebat enim eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxit, ducem salutis eorum per passiones consummare. (Epistula ad Hebraeos 2, 10)
Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non erubescit fratres eos vocare (Epistula ad Hebraeos 2, 11)
Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse similiter participavit iisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est Diabolum, (Epistula ad Hebraeos 2, 14)
et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. (Epistula ad Hebraeos 2, 15)