Fondare 134 Risultati per: Iudas

  • ad obsecrationem conversi sunt, rogantes, ut id, quod factum erat, delictum oblivioni ex integro traderetur. At vero fortissimus Iudas hortatus est populum conservare se sine peccato, cum sub oculis vidissent, quae facta sunt propter peccatum eorum, qui prostrati sunt. (Liber II Maccabaeorum 12, 42)

  • Quibus Iudas cognitis, praecepit populo, ut die ac nocte Dominum invocarent, si quando et alias etiam nunc adiuvaret eos, (Liber II Maccabaeorum 13, 10)

  • Omnibus itaque simul idem facientibus et rogantibus misericordem Dominum cum fletu et ieiuniis et prostratione per triduum sine intermissione, hortatus eos Iudas praecepit adesse. (Liber II Maccabaeorum 13, 12)

  • His autem, qui intus erant, Iudas necessaria mittebat. (Liber II Maccabaeorum 13, 20)

  • ad haec respondit: “Ipsi, qui dicuntur Asidaei, Iudaeorum, quibus praeest Iudas Maccabaeus, bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum. (Liber II Maccabaeorum 14, 6)

  • nam, quamdiu superest Iudas, impossibile est pacem esse negotiis”. (Liber II Maccabaeorum 14, 10)

  • disposuit Iudas armatos paratos locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid fieret; congruum colloquium fecerunt. (Liber II Maccabaeorum 14, 22)

  • Ruit enim Ierusalem, et Iudas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius. (Liber Isaiae 3, 8)

  • Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Iudae abscindentur; Ephraim non aemulabitur Iudam, et Iudas non pugnabit contra Ephraim. (Liber Isaiae 11, 13)

  • Et habitabunt in eo Iudas et omnes civitates eius simul, agricolae et minantes greges. (Liber Ieremiae 31, 24)

  • GHIMEL. Migravit Iudas prae afflictione et multitudine servitutis; habitat inter gentes nec invenit requiem: omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias. (Lamentationes 1, 3)

  • Et testatur arrogantia Israel in faciem suam, et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua: ruet etiam Iudas cum eis. (Prophetia Osee 5, 5)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina