Fondare 134 Risultati per: Iudas

  • Tunc vulneratus est Iudas frater Ioannis; Ioannes autem insecutus est eos, donec venit Cedron, quam aedificavit. (Liber I Maccabaeorum 16, 9)

  • Simon autem perambulans civitates, quae erant in regione, et sollicitudinem gerens earum descendit in Iericho ipse et Matthathias et Iudas filii eius, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo, hic est mensis Sabath. (Liber I Maccabaeorum 16, 14)

  • anno centesimo octogesimo octavo. Qui sunt Hierosolymis et in Iudaea, senatusque et Iudas Aristobulo magistro Ptolemaei regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his, qui in Aegypto sunt, Iudaeis salutem et sanitatem. (Liber II Maccabaeorum 1, 10)

  • Similiter autem et Iudas ea, quae deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos. (Liber II Maccabaeorum 2, 14)

  • Iudas autem, qui et Maccabaeus, decimus factus secesserat in eremum et ferarum more in montibus vitam cum suis agebat; et feni cibo vescentes demorabantur, ne participes essent coinquinationis. (Liber II Maccabaeorum 5, 27)

  • Iudas vero Maccabaeus et, qui cum illo erant, introeuntes la tenter in castella convocabant cognatos; et eos, qui permanserunt in Iudaismo, assumentes, collegerunt circiter sex milia virorum. (Liber II Maccabaeorum 8, 1)

  • Iudas autem, ubi comperit de Nicanoris adventu, indicavit his, qui secum erant, exercitus praesentiam. (Liber II Maccabaeorum 8, 12)

  • Quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognovit, praecepit viris, qui erant cum ipso, et, invocato iusto iudice Deo, (Liber II Maccabaeorum 12, 5)

  • Iudas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit se pacem acturum cum eis; dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua. (Liber II Maccabaeorum 12, 12)

  • Iudas autem vehementer instabat confodiens impios et prostravit ad triginta milia virorum. (Liber II Maccabaeorum 12, 23)

  • At illis, qui cum Esdrin erant, diutius pugnantibus et fatigatis, cum invocasset Iudas Dominum, ut adiutorem se ostenderet et ducem belli, (Liber II Maccabaeorum 12, 36)

  • Iudas autem, collecto exercitu, venit in civitatem Odollam et, cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt. (Liber II Maccabaeorum 12, 38)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina