Fondare 134 Risultati per: Iudas

  • et iuravit cum ira dicens: “Nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo, et erit, si regressus fuero in pace, succendam domum istam”. Et exiit cum ira magna. (Liber I Maccabaeorum 7, 35)

  • Et Iudas applicuit in Hadasa cum tribus milibus viris. Et oravit Iudas et dixit: (Liber I Maccabaeorum 7, 40)

  • Et audivit Iudas nomen Roma norum quia sunt potentes viri bus et consentiunt omnibus, quae postulantur ab eis, et, quicumque accesserint ad eos, statuerunt cum eis amicitiam, (Liber I Maccabaeorum 8, 1)

  • Et elegit Iudas Eupolemum filium Ioannis filii Accos et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem (Liber I Maccabaeorum 8, 17)

  • “Iudas Maccabaeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribere nos socios et amicos vestros”. (Liber I Maccabaeorum 8, 20)

  • Et Iudas posuerat castra in Elasa, et tria milia viri electi cum eo; (Liber I Maccabaeorum 9, 5)

  • Et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum; et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, (Liber I Maccabaeorum 9, 7)

  • Et ait Iudas: “Absit istam rem facere, ut fugiamus ab eis; et si appropiavit tempus nostrum, et moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae”. (Liber I Maccabaeorum 9, 10)

  • Et vidit Iudas quod Bacchides et firmior pars exercitus erat in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde; (Liber I Maccabaeorum 9, 14)

  • et Iudas cecidit, et ceteri fugerunt. (Liber I Maccabaeorum 9, 18)

  • “Ex quo frater tuus Iudas defunctus est, et vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos et Bacchidem et eos, qui inimici sunt gentis nostrae; (Liber I Maccabaeorum 9, 29)

  • Et fugerunt, qui erant ex parte Ionathae omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Matthathias filius Absalomi et Iudas filius Chalphi princeps militiae exercitus. (Liber I Maccabaeorum 11, 70)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina