Fondare 2382 Risultati per: Israel Vexilla Legitimum
Praeibit enim Deus Israel cum laetitia in lumine maiestatis suae, cum misericordia et iustitia, quae est ab ipso. (Liber Baruch 5, 9)
et dicentem: “Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me; ipsi et patres eorum praevaricati sunt in me usque ad diem hanc. (Prophetia Ezechielis 2, 3)
Et dixit ad me: “Fili hominis, quodcumque inveneris, comede; comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israel”. (Prophetia Ezechielis 3, 1)
Et dixit ad me: “Fili hominis, vade ad domum Israel et loqueris verba mea ad eos. (Prophetia Ezechielis 3, 4)
Non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris, ad domum Israel; (Prophetia Ezechielis 3, 5)
Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me; omnis quippe domus Israel dura fronte est et obstinato corde. (Prophetia Ezechielis 3, 7)
“Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel; et audies de ore meo verbum et commonebis eos ex me. (Prophetia Ezechielis 3, 17)
Et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem; et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam: signum est domui Israel. (Prophetia Ezechielis 4, 3)
Et tu recumbes super latus tuum sinistrum et pones iniquitates domus Israel super eo; numero dierum, quibus recumbes super illud, assumes iniquitatem eorum. (Prophetia Ezechielis 4, 4)
Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum numero dierum trecentos et nonaginta dies, et portabis iniquitatem domus Israel. (Prophetia Ezechielis 4, 5)
Et dixit Dominus: “Sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter gentes, ad quas eiciam eos”. (Prophetia Ezechielis 4, 13)
et ex eis rursum tolles et proicies eos in medio ignis et combures eos igne; ex eo egredietur ignis. Et dices ad omnem domum Israel: (Prophetia Ezechielis 5, 4)