Mosaico decorativo

Fondare 2382 Risultati per: Israel Vexilla Legitimum

  • Et posuisti domum, super quam invocatum est nomen tuum, sicut hic dies propter malitiam domus Israel et domus Iudae. (Liber Baruch 2, 26)

  • sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die, quo mandasti ei scribere legem tuam coram filiis Israel (Liber Baruch 2, 28)

  • et statuam illis testamentum aeternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum, et ultra iam non movebo populum meum Israel a terra, quam dedi illis”. (Liber Baruch 2, 35)

  • Domine omnipotens, Deus Israel, audi nunc orationem defunctorum Israel et filiorum eorum, qui peccaverunt in conspectu tuo, qui non audierunt vocem Domini Dei sui, et adhaeserunt nobis mala. (Liber Baruch 3, 4)

  • Audi, Israel, mandata vitae; auribus percipite, ut sciatis prudentiam. (Liber Baruch 3, 9)

  • Quid est, Israel? Quid est quod in terra es inimicorum? (Liber Baruch 3, 10)

  • O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis eius! (Liber Baruch 3, 24)

  • Invenit omnem viam disciplinae et dedit eam Iacob puero suo et Israel dilecto suo. (Liber Baruch 3, 37)

  • Beati sumus, Israel, quia, quae placent Deo, nobis nota sunt. (Liber Baruch 4, 4)

  • Confide, popule meus, memoria Israel: (Liber Baruch 4, 5)

  • constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles implere ad aequalitatem terrae, ut ingrediatur Israel in securitate gloriae Dei. (Liber Baruch 5, 7)

  • Obumbrabunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israel ex praecepto Dei. (Liber Baruch 5, 8)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina