Mosaico decorativo

Fondare 2382 Risultati per: Israel Vexilla Legitimum

  • Et dixit ad me: “Iniquitas domus Israel et Iudae magna est nimis valde; et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est iniustitia. Dixerunt enim: “Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt”; (Prophetia Ezechielis 9, 9)

  • et elevantes cherubim alas suas exaltata sunt a terra coram me, et, illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt; et stetit in introitu portae domus Domini orientalis, et gloria Dei Israel erat super eos. (Prophetia Ezechielis 10, 19)

  • Ipsum est animal, quod vidi subter Deum Israel iuxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent. (Prophetia Ezechielis 10, 20)

  • Et irruit in me spiritus Domini et dixit ad me: “Loquere. Haec dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi. (Prophetia Ezechielis 11, 5)

  • Gladio cadetis, in finibus Israel iudicabo vos, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 11, 10)

  • Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio eius in carnes: in finibus Israel iudicabo vos; (Prophetia Ezechielis 11, 11)

  • Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est; et cecidi in faciem meam, clamans voce magna, et dixi: “Heu, Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel!”. (Prophetia Ezechielis 11, 13)

  • “Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt habitatores Ierusalem: “Longe sunt a Domino; nobis data est terra in possessionem”. (Prophetia Ezechielis 11, 15)

  • Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis et adunabo de terris, in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel. (Prophetia Ezechielis 11, 17)

  • Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israel erat super eos; (Prophetia Ezechielis 11, 22)

  • in conspectu eorum in umeris portabis, in caligine efferes: faciem tuam velabis et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israel”. (Prophetia Ezechielis 12, 6)

  • “Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans: “Quid tu facis?”. (Prophetia Ezechielis 12, 9)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina