Fondare 376 Risultati per: Ephraim Tribus
Perierant autem asinae Cis patris Saul, et dixit Cis ad Saul filium suum: “Tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere asinas”. Qui cum transissent per montem Ephraim (Liber I Samuelis 9, 3)
Vos autem hodie proiecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris, et dixistis: “Nequaquam, sed regem constitue super nos!”. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias”. (Liber I Samuelis 10, 19)
Et applicuit Samuel omnes tribus Israel; et cecidit sors in tribum Beniamin. (Liber I Samuelis 10, 20)
Omnes quoque Israelitae, qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philisthim, sociaverunt se et ipsi cum suis in proelio. (Liber I Samuelis 14, 22)
David autem erat minimus; tribus ergo maioribus secutis Saulem, (Liber I Samuelis 17, 14)
sed et dederunt ei fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae passae. Quae cum comedisset, reversus est spiritus eius; non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus. (Liber I Samuelis 30, 12)
regemque constituit super Galaad et super Aser et super Iezrahel et super Ephraim et super Beniamin et super Israel universum. (Liber II Samuelis 2, 9)
Et venerunt universae tribus Is rael ad David in Hebron dicen tes: “Ecce nos os tuum et caro tua sumus. (Liber II Samuelis 5, 1)
in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus; in Ierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Iudam. (Liber II Samuelis 5, 5)
Et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthaei tribus mensibus, et benedixit Dominus Obededom et omnem domum eius. (Liber II Samuelis 6, 11)
Factum est autem post tempus biennii, ut tonderentur oves Absalom in Baalhasor, quae est iuxta Ephraim; et vocavit Absalom omnes filios regis. (Liber II Samuelis 13, 23)
Absalom autem, cum fugisset et venisset in Gesur, fuit ibi tribus annis. (Liber II Samuelis 13, 38)