Fondare 376 Risultati per: Ephraim Tribus
et ait ad Ieroboam: “Tolle tibi decem scissuras; haec enim dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus. (Liber I Regum 11, 31)
Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et Ierusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel; (Liber I Regum 11, 32)
Auferam autem regnum de manu filii eius et dabo tibi decem tribus; (Liber I Regum 11, 35)
Aedificavit autem Ieroboam Sichem in monte Ephraim et habitavit ibi; et egressus inde aedificavit Phanuel. (Liber I Regum 12, 25)
Tribus annis regnavit in Ierusalem; nomen matris eius Maacha filia Abessalom. (Liber I Regum 15, 2)
Et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus et clamavit ad Dominum et ait: “Domine Deus meus, revertatur, oro, anima pueri huius in viscera eius”. (Liber I Regum 17, 21)
Coegeruntque eum, donec acquiesceret et diceret: “Mittite”. Et miserunt quinquaginta viros. Qui cum quaesissent tribus diebus, non invenerunt (Liber II Regum 2, 17)
Et ille ait: “Recte. Dominus meus misit me dicens: “Modo venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum. Da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices””. (Liber II Regum 5, 22)
Et ait: “Tolle sagittas”. Qui cum tulisset, rursum dixit ei: “Percute iaculo terram!”. Et, cum percussisset tribus vicibus et stetisset, (Liber II Regum 13, 18)
iratus est contra eum vir Dei et ait: “Si percussisses quinquies aut sexies, percussisses Syriam usque ad consummationem; nunc autem tribus vicibus percuties eam”. (Liber II Regum 13, 19)
Porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazael, quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii; tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israeli. (Liber II Regum 13, 25)
Amasiam vero regem Iudae filium Ioas filii Ochoziae cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit eum in Ierusalem. Et interrupit murum Ierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis. (Liber II Regum 14, 13)