Fondare 376 Risultati per: Ephraim Tribus
Regnavit itaque Abimelech super Israel tribus annis. (Liber Iudicum 9, 22)
Post Abimelech surrexit dux ad salvandum Israel Thola fi lius Phua filii Dodo, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim. (Liber Iudicum 10, 1)
Et iudicavit Israel viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus est in Samir. (Liber Iudicum 10, 2)
in tantum ut filii Ammon Iordanem transirent ad pugnandum etiam contra Iudam et Beniamin et domum Ephraim; afflictusque est Israel nimis. (Liber Iudicum 10, 9)
Ecce autem convocatus vir Ephraim transiit contra aqui lonem, et dixerunt ad Iephte: “Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum? Igitur incendemus domum tuam super te”. (Liber Iudicum 12, 1)
Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim. Percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat: “Fugitivi de Ephraim estis; Galaad habitat in medio Ephraim et Manasse”. (Liber Iudicum 12, 4)
Occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis, per quae Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset: “Obsecro, ut me transire permittatis”, dicebant ei Galaaditae: “Numquid Ephrathaeus es?”. Quo dicente: “Non sum”, (Liber Iudicum 12, 5)
interrogabant eum: “Dic ergo: Scibboleth” (quod interpretatur Spica). Qui respondebat: “Sibboleth”, illud recte exprimere non valens. Statimque apprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia. (Liber Iudicum 12, 6)
mortuusque est ac sepultus in Pharathon terrae Ephraim in monte Amalecite. (Liber Iudicum 12, 15)
Fuit vir quidam de monte Ephraim nomine Michas, (Liber Iudicum 17, 1)
Egressusque de civitate Bethlehem peregrinari voluit ubicumque sibi commodum repperisset. Cumque iter faciens venisset in monte Ephraim usque ad domum Michae, (Liber Iudicum 17, 8)
In diebus illis non erat rex in Israel, et tribus Dan quaere bat possessionem sibi, ut habitaret in ea; usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat. (Liber Iudicum 18, 1)