Liber Proverbiorum, 2
1. fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te
2. ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam
3. si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiæ
4. si quæsieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam
5. tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies
6. quia Dominus dat sapientiam et ex ore ejus scientia et prudentia
7. custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter
8. servans semitas justitiæ et vias sanctorum custodiens
9. tunc intelleges justitiam et judicium et æquitatem et omnem semitam bonam
10. si intraverit sapientia cor tuum et scientia animæ tuæ placuerit
11. consilium custodiet te prudentia servabit te
12. ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur
13. qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas
14. qui lætantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis
15. quorum viæ perversæ et infames gressus eorum
16. ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quæ mollit sermones suos
17. et relinquit ducem pubertatis suæ
18. et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus ejus et ad impios semitæ ipsius
19. omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitæ
20. ut ambules in via bona et calles justorum custodias
21. qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea
22. impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea