Mosaico decorativo

1. et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda et adtereret eam

1. Et audivit Simon quod con gregavit Tryphon exercitum copiosum, ut veniret in terram Iudae et attereret eam.

2. videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum

2. Videns quia in tremore populus est et in timore, ascendit Ierusalem et congregavit populum

3. et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis prœlia et angustias quales vidimus

3. et exhortatus est eos et dixit illis: “Vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias quales vidimus.

4. horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël et relictus sum ego solus

4. Horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israel, et relictus sum ego solus.

5. et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis

5. Et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis; non enim melior sum fratribus meis.

6. vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et uxores quia congregatæ sunt universæ gentes conterere nos inimicitiæ gratis

6. Vindicabo tamen gentem meam et sancta, uxores quoque et natos vestros, quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratia”.

7. et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos

7. Et accensus est spiritus populi, simul ut audivit sermones istos,

8. et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco Judæ et Jonathæ fratris tui

8. et responderunt voce magna dicentes: “Tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui;

9. pugna prœlium nostrum et omnia quæcumque dixeris nobis faciemus

9. pugna proelium nostrum, et omnia, quaecumque dixeris nobis, faciemus”.

10. et congregans omnes viros bellatores adceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro

10. Et congregans omnes viros bellatores acceleravit consummare universos muros Ierusalem et munivit eam in gyro.

11. et misit Jonathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Joppen et ejectis his qui erant in ea mansit illic ipse

11. Et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum magnum in Ioppen et, eiectis his, qui erant in ea, remansit illic in ea.

12. et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Juda et Jonatha cum eo in custodia

12. Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Iudae, et Ionathas cum eo in custodia.

13. Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi

13. Simon autem applicuit in Adidis contra faciem campi.

14. et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Jonathæ fratris sui misit ad eum legatos

14. Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Ionathae et quia commissurus esset cum eo proelium, misit ad eum legatos

15. dicens pro argento quod debebat frater tuus Jonathas in ratione regis detinuimus eum

15. dicens: “Pro argento, quod debebat frater tuus Ionathas fisco regis propter negotia, quae habuit, detinuimus eum;

16. et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios ejus obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum

16. et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum”.

17. et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum jussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israël populum dicentem

17. Et cognovit Simon quia cum dolo loquuntur secum; misit tamen accipere argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum,

18. quia non misit argentum et pueros propterea periit

18. qui dicerent: “Quia non misit ei argentum et pueros, periit”.

19. et mentitus est et non dimisit Jonathan

19. Et misit pueros et centum talenta. Et mentitus est et non dimisit Ionathan;

20. et post hæc venit Tryfon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam quæ ducit Ador et Simon et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant

20. et post haec venit Tryphon intrare in regionem, ut contereret eam, et gyraverunt per viam, quae ducit Adoram. Et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum, quocumque ibant.

21. qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos ut festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias

21. Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos urgentes eum, ut veniret ad eos per desertum et mitteret illis alimonias.

22. et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin

22. Et paravit Tryphon omnem equitatum suum, ut veniret; et in illa nocte fuit nix multa valde, et non venit propter nivem et discessit et abiit in Galaaditim.

23. et cum adpropiasset Baschama occidit Jonathan et filios ejus

23. Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Ionathan, et sepultus est illic;

24. et convertit Tryfon et abiit in terram suam

24. et convertit Tryphon et abiit in terram suam.

25. et misit Simon et accepit ossa Jonathæ fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum ejus

25. Et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit eum in Modin civitate patrum eius.

26. et planxerunt eum omnis Israël planctu magno et luxerunt eum dies multos

26. Et planxerunt eum omnis Israel planctu magno et luxerunt eum dies multos.

27. et ædificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum ædificium altum visu lapide polito retro et ante

27. Et aedificavit Simon super sepulcrum patris sui et fratrum suorum et exaltavit illud visu, lapide polito retro et ante;

28. et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quattuor fratribus

28. et statuit septem pyramidas, unam contra unam, patri et matri et quattuor fratribus.

29. et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam æternam et juxta arma naves sculptas quæ viderentur ab omnibus navigantibus mare

29. Et his fecit machinamenta circumponens columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas, quae viderentur ab omnibus navigantibus mare.

30. hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem

30. Hoc est sepulcrum, quod fecit in Modin, usque in hunc diem.

31. Tryfon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adulescente dolo occidit eum

31. Tryphon autem iter faciebat dolo cum Antiocho rege adulescentiore et occidit eum

32. et regnavit loco ejus et inposuit sibi diadema Asiæ et fecit plagam magnam in terra

32. et regnavit loco eius et imposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra.

33. et ædificavit Simon præsidia Judææ muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus

33. Et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris; et posuit alimenta in munitionibus.

34. et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni quia actus omnes Tryfonis per direptionem fuerant gesti

34. Et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem, ut faceret remissionem regioni, quia actus omnes Tryphonis fuerant rapinae.

35. et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit epistulam talem

35. Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei et scripsit epistulam talem:

36. rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Judæorum salutem

36. “Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem.

37. coronam auream et bæn quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere præpositis regis remittere vobis quæ indulsimus

37. Coronam auream et baen, quam misistis, suscepimus; et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis remittere vobis, quae indulsimus.

38. quæcumque enim constituimus vobis constant munitiones quas ædificastis sint vobis

38. Quaecumque enim constituimus vobis, constant; munitiones, quas aedificastis, vobis sint.

39. remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium Hierusalem jam non sit tributarium

39. Remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam, quam debebatis; et, si quid aliud erat tributarium in Ierusalem, iam non sit tributarium.

40. et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros conscribantur et sit inter nos pax

40. Et, si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax”.

41. anno centesimo septuagesimo ablatum est jugum gentium ab Israël

41. Anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israel.

42. et cœpit populus Israël scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Judæorum

42. Et coepit populus Israel scribere in conscriptionibus et commutationibus: “Anno primo sub Simone summo sacerdote magno duce et principe Iudaeorum”.

43. in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et adplicuit ad civitatem et percussit turrem unam et conprehendit

43. In diebus illis applicuit Simon ad Gazaram et circumdedit eam castris et fecit machinam et applicuit ad civitatem et percussit turrim unam et comprehendit.

44. et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et factus est motus magnus in civitate

44. Et eruperant, qui erant intra machinam, in civitatem; et factus est motus magnus in civitate.

45. et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari

45. Et ascenderunt, qui erant in civitate, cum uxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari

46. et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordias tuas

46. et dixerunt: “Non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordiam tuam”.

47. et flexus Simon non debellavit eos ejecit tamen eos de civitate et emundavit ædes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum

47. Et consensit illis Simon et non debellavit eos; eiecit tamen eos de civitate et mundavit aedes, in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam canens et benedicens.

48. et ejecta ex ea omni inmunditia conlocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem

48. Et, eiecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros, qui legem facerent, et munivit eam et aedificavit sibi habitationem.

49. qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt

49. Qui autem erant in arce Ierusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem et emere ac vendere; et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt.

50. et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit illis et ejecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus

50. Et clamaverunt ad Simonem, ut dextras acciperent, et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus.

51. et intraverunt in ea tertia et vicesima secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israël

51. Et intraverunt in eam tertia et vicesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israel.

52. et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum lætitia

52. Et constituit, ut omnibus annis agerentur dies hi cum laetitia.

53. et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant

53. Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant.

54. et vidit Simon Johannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris

54. Et vidit Simon Ioannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum; et habitavit in Gazaris.



Olvasd el a Bibliát egy év alatt

Csatlakozz közösségünkhöz, és olvasd el a teljes Bibliát 365 nap alatt. Egy strukturált és inspiráló út a hited és a Szentírás ismeretének elmélyítéséhez.