Epistula ad Hebraeos, 9
1. habuit quidem et prius justificationes culturæ et sanctum sæculare
1. Habuit ergo et prius praecepta cultus et Sanctum huius saeculi.
2. tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quæ dicitur sancta
2. Tabernaculum enim praeparatum est primum, in quo inerat candelabrum et mensa et propositio panum, quod dicitur Sancta;
3. post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum
3. post secundum autem velamentum, tabernaculum, quod dicitur Sancta Sanctorum,
4. aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quæ fronduerat et tabulæ testamenti
4. aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti,
5. superque eam cherubin gloriæ obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula
5. superque eam cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium; de quibus non est modo dicendum per singula.
6. his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes
6. His vero ita praeparatis, in prius quidem tabernaculum semper intrant sacerdotes sacrorum officia consummantes;
7. in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia
7. in secundum autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offert pro suis et populi ignorantiis;
8. hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum
8. hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum;
9. quæ parabola est temporis instantis juxta quam munera et hostiæ offeruntur quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem
9. quae parabola est temporis instantis, iuxta quam munera et hostiae offeruntur, quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem,
10. solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et justitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis
10. solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis, quae sunt praecepta carnis usque ad tempus correctionis imposita.
11. Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non hujus creationis
11. Christus autem cum advenit pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est non huius creationis,
12. neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta æterna redemptione inventa
12. neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.
13. si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis
13. Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis,
14. quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi
14. quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi.
15. et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum prævaricationum quæ erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hereditatis
15. Et ideo novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis.
16. ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris
16. Ubi enim testamentum, mors necesse est afferatur testatoris;
17. testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est
17. testamentum autem in mortuis est confirmatum, nondum enim valet, dum vivit, qui testatus est.
18. unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est
18. Unde ne prius quidem sine sanguine dedicatum est;
19. lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit
19. enuntiato enim omni mandato secundum legem a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum librum et omnem populum aspersit
20. dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus
20. dicens: “Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus”;
21. etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit
21. etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.
22. et omnia pæne in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio
22. Et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem, et sine sanguinis effusione non fit remissio.
23. necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis
23. Necesse erat ergo figuras quidem caelestium his mundari, ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis.
24. non enim in manufactis sanctis Jesus introjit exemplaria verorum sed in ipsum cælum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis
24. Non enim in manufacta Sancta Christus introivit, quae sunt similitudo verorum, sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis;
25. neque ut sæpe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno
25. neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno.
26. alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione sæculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit
26. Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi; nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per sacrificium sui manifestatus est.
27. et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem judicium
27. Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium,
28. sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem
28. sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.
